# Sermones 2.1-17

Eleutherius Tornacensis, Sermones, 2.1 to 2.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/2.1

Si quis autem his decretis contradixerit a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, anathema sit. His dictis beatus pontifex Eleutherus sedit. Catholici autem viri qui ad sanctam synodum convocati erant, vocem cum gaudio levantes glorificabant Deum, dicentes: Trinitatem in unitate veneramur et colimus, unitatem in substantia profitemur, et devote adoramus, econtra confundantur hæretici, deinde a sacra synodo recedunt confusi. Synodo antem ad propria revertente, sauctus similiter Eleutherius ad aulam suam, quæ in oppidano loco continebatur, cum catholicis viris jam septuaginta ct uno existens anno regressus est. Interea per quinque annos Tornacensis Ecclesia, quibus sacerdos supervixit invictissimus. a catholicis viris sublimatur. Interim autem hæreticorum pars confunditur. Quid facerent? Consilium inierunt, quid de illo fieret exquisierunt, et dicebant: Si ita prævaluerit apud nos, vila nostra contemnetur; si autem prævaluerimus, victoriam laudis adepti erimus. Sic illis in una dierum colloquentibus, ecce beatus pontifex, cum Athanasio diacono et Audocno fideli discipulo ab ecclesia beatæ Mariæ Tornaceusis egrediebatur; quem videntes hæretici post angulum accultati (multis enim modis iusidiabantur ei) dicebant: Ecce destructor legis nostræ, venite occidamus eum. Igitur fustibus arrectis duriter ceciderunt eum, et relicto semivivo ante ecclesiam, plagis impositis occulte abierunt. Discipuli similiter, relicto pastore suo, fugerunt. Quod audiens Censorinus Cæsar, omnes palibulo crucis affixisset, nisi oratio viri Dei prævaluisset: fit per urbem tumultus populi, damant juvenes, lugent matronæ, et virgines cinere asperguntur, senes praesulem semivivum videre certautes, ipse autem exanirnis jacebat, et a sanclo ejusdem capite, et ut ab utroque latere sanguis emanabat. Tunc a civibus urbis parato, ut ipse rogaverat, stratu cilicino, intra domum suam delatus est: qui quinque postea vivens per hebdomadas, in ipsa infirmitate cæcum illuminavit, et nonnullos infirmos curavit. Igitur finis dierum beatissimi Eleutherii appropiavit, fratres suos et veræ religionis cultores advocavit, et palam corpus et sanguinem Christi percepit, se eadem hebdomada e carcere corporeo transmigraturum prædixit.

---

Eleutherius Tornacensis, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1062/tmp1062/tmp1062.tmp1062.opp-lat1.xml.
