Latin
21 to 40
Eleutherius Tornacensis, Sermones 21-40
Unproofread scanNot analysed yet
Si virginitas virgiui non prodesset, propheta Virgincm de Virgine nasciturum non significasset. Optima tamen est continentia vidualis, melior autem castitas virginalis. Aliter autem lex Moysi data erat. Scriptum est enim: Beatus qui lubet semen in Sion. Et Maledicta sterilis quæ non parturit. Et alibi: Non erat in tribubus eorum infirmus. In lege vero Domini nostri Jesu Christi dicitur: Lœtare sterilis: nec te lignum arbitreris aridum. Habebis locum pro filiis et filiabus tuis in æternum. Nunc etiam qui infernus est, fortior efficitur, testante Apostolo, qui ait: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Igitur quia Christus ante omnia saecula, ex æterno Patre genitus est, divinæ virtutis ineffabile sacramentum fuit. Quam vero ex virgine nobis visibilis, ut homo, apparuit, humanæ gratia salutis exstitit. Mors mundum ingressa est per Evam; vita vero perdita restauratur per Mariam. Postquam eum Virgo in utero concepit, Virgo lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum parturivit: Cujus principatus super humerum ejus, qui est Deus fortis, pater futuri sæculi (Isai. ix, 7). Maledictio adversus omne genus humanum prolata soluta fuit. Quis autem hoc divini consilii posset æstimare secretum, quod Yirgo in utero acciperet, Virgo Deum ante omnia a Patre genitum sine matre parturiret Deusque invisibilis per hominem visibilem appareret, et conditione humanæ mortalitatis mortem suscipiens, nulla corporeae generationis lege conceptus de originali utero humana sub lege prodiret, ipsaque ejusdem Mater virgo incorrupta permaneret? Itaque Christus absque matre ante saecula natus de invisibili patre, nec sibi, sed humano generi necessarium, sine carnali patre secundo nascitur ex visibili matre. Et quia periclita bamur per primæ mulieris inobedientiam, oportebat ut salvaremur per feminam. Gaudeat genus humanum, Christus enim nascitur, et vilibus pannis obsitus in præsepi animalium ponitur.