# Sermones 35-56

Eleutherius Tornacensis, Sermones, 35 to 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/35

Horum tamen uterque non unus est. Vos ergo,. filioli mei charissimi, neque Deum aut Dominum, Christi veroum, Dei Patris asserite; ne iterum apertius in duos dividatis unum Christum et Dominumret in sacrile- Iii crimen incidatis. Deum illi seipsum facientes et Dominum. Unitus quidem, sicuti diximus, Deus Verbum carni secundum subsistentiam. Deus quidem est omnium dominator, universitatis creator omnium, et pretiosissimo sanguine suo redemptor hominum. Evidenter autem denegat unitatem, qui dividit in duos Christos eum qui unus est: ille apostata. est, et vere infelix, vere perpetuo cruciatui subjiciendus. Illi diabolus et angeli ejus in raplnam consurgunt, illi maligni spiritus in receptionem animae occurrunt: tormenta illi innumerabilia præparantur, et mala, quæ in vita sua egerat, oculis ejus- proponuntur. Igitur, ne in hæc terribilia loca deveniatis, confitemini quod unus itlelligatur Jesus Christus Filius Dei uni-genitus, una servitute cum propria carne venerandus. Confitemini pura mente, laudate perfecto corde, glorificate benigno ore, qui ex Deo Patre natus est Fi-lius unigenitus Deus. Quamvis juxta naturam suam expers passionis exstiterit, pro nobis tamen secundum Scripturas carne perpessus est; et erat in crucifixo corpore propriæ carnis impassibiliter ad se referens passionem. Gratia autem Dei pro omnibus hominibus mortem gustavit, tradens etiam. proprium eorpus. quamvis naturaliter ipse sit vita et resurrectio mortuorum. Nam ut mortem ineffabili potentia, et admirabili virtute sua, et inæstimabili magnificentia proculcaretr et prius in earne sua primogenitus ex mortuis fieret, et primitiæ dormientium, viamque faceret. humanæ naturae ad incorruptionis recusum, gratia. Dei pro omnibus,. ut dictum est mortem gustavit, et tertia die resurgens sævissimas fauees inferni exspoliavit. Et ideo, licet dicatur quod per hominem facta • est resurrectio mortuorum, tamen intelligere debetis hominem factum, verbum quod ex Deo est, et per eum mortis imperium esse destructum.

---

Eleutherius Tornacensis, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1062/tmp1062/tmp1062.tmp1062.opp-lat1.xml.
