Latin
57 to 65
Eleutherius Tornacensis, Sermones 57-65
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem Scriptura attestatur, Veniet novissimis temporibus unus Filius et Dominus in gloria Patris, ut judicet orbem in æquitate. Necessarium quoque est ut credatis incarnationem Domini nostri Jesu Christi, nativitatem, circumcisionem, apparitionem, Evangelia, passionem, mortem, resurrectionem,'et in coelos ascensionenn Hæc est enim fides recta. Sed quoniam Deum carne unitum juxta subsistentiam virgo concepit,. virgo peperit, idcirco eam Christi genitricum profiteamini: non quod verbi natura existendi principium de carne sortita sit. Erat enim in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et ipse est conditor sæculorum, Pater universitatis. Tres quidem sunt qui testimonium dant in cælo, Pater, Verbum et. Spiritus sanctus: hi tres unum sunt. Igitur omnium ereatorem unum in substantia, Trinitatem in personis confitemini, ut ad coelestia gaudia pervenire mereamini, uhi florent merita sanctorum, quorum gaudium etexsultatio non desinet usque in sempiternum, regnante Domino nostro Jesu Christor cum Patre coæterno, cooperante gratia Spiritus sancti, cui sit iausr imperium, per omnia sæcula sæculorum. Amen. . .