Latin
57 to 67
Eleutherius Tornacensis, Sermones 57-2-67
Unproofread scanNot analysed yet
0 Virgo, da non tantum cibum corporalem, sed angelorum panem intra tui uteri claustra descendentem, fac ut timeamus Filium Dei. Initium enim sapientiæ timor Domini. Si eniin quis timet Dominum, mandata ipsius custodiet: deinde carnalis purgatio sequetur, ut divini luminis radios considerare valeamus. Postquam enim caroalis purgatio nobis dabitur, illuminatio cordis nostri sequetur. Audi itaque, et inclina aurem ad preces nostras. 0 Virgo, quæ merito a nobis laudaris, quae post partum virgo permanens a nobis veneraris, ora pro nobis Deum, ut præbeat constantiam, largiatur patientiam: ut concordia firmetur, tolerantia augeatur, ut cum venerit dolor mœroris et miseriæ, calamitatis et tristitiae, nos Filio tuo unigenito digneris præsentare, qui est unus Deus: que:n in substantia unum, in personis trinum confitemur; qui in omnes, et super omnes, et in omnibus nobis; qui ex parte exquiritur, ex parte autem cognoscitur: qui non vult mortem peccatoris, sed ut a via sua mala convertatur. Ora, ut perfectum lumen efficiamur; ut collaudemus te in gloria Filii tui: cui est bonor et potestas, per omnia sæcula sæculorum. Amen.