# Sermones 59-75

Eleutherius Tornacensis, Sermones, 59 to 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/59

Non quod aliqua commisisset facinora, sed ut nostra per ejus baptismum delerentur peccamina. Ipsum enim aqua non mundavit, sed eam ingressu suo, qui baptizabat in Spiritu et veritate, benedixit. Deinde populo annuntians verbu.n vitae et verilatis quosdam fert esse discipulos, alios autem evangelistas. Gemini namque fratres, id est Jacobus et Joannes, relicto patre suo Zebedxo et navi, Salvatorem sequentes curam familiae et affectum sanguinis unanimiter postponentes reliquerunt. Post hæc multi alii discipuli, quibus a Domino Jesu dictum est: Si quis vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Sic enim Scriptura continet divina. Nemo miles cuin uxôre pergit ad prælium. Si quis vult sequi vestigia Redemptoris, omnia relinquat, neque post tergum, quemadmodum uxor Loth perspexit, respiciat: Nemo enim mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Si quis vero habit undc animam suam a fraudc inimici redimere possit, pauperes nutriat, hospitalitatem sectetur, nudum vel viii vestimento cooperiat. Cum autem Christus de terris ad coelos ascendere, de inferno ad superiora transire vellet, ut discipulis suis longe ante praedixerat, mortem pertulit, ut mortuos peccato Iiberaret. Prædicavit, ut viam salutis nobis ostenderet. Resurrexit, ut vivificatos vivere faceret. Cujus, carissimi, nos sequentes vestigia non placeamus nobismetipsis, sed Deo et proximo. Sic enim Jesus cum pacem annuntiaret populo, discipulis ait: Non veni facere voluntatem meam, sed illius qui misit me. Cum enim Filius hominis voluntatem Dei adirnpleret, Judæi dicebant illum peccare in Deum, qui potius Filium non recipiendo quem miserat, Patrem exprobraverunt, et ideo Filium Dei qui nil commiserat, crucis patibulo sine causa affixerunt. Peccata ergo peccantium ceciderunt super Christum, qui innocens inventus quasi blasphemus occisus est. Deinde victor Dominus Jesus exspolians loca tenebrarum, tertia die resurrexit, et in coelos unde descenderat feliciter ascendit.

---

Eleutherius Tornacensis, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1062/tmp1062/tmp1062.tmp1062.opp-lat1.xml.
