Latin · Elegiac couplet
Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS.
Elias Corvinus, Poematum libri duo 2
Unproofread scanNot analysed yet
Imperfecta senis Coi quae morte remansit,
Absolui potuit nullius arte Venus.
Integra sic fieri species tua nescit Edere:
Ardua dum virtus effugit artis opus.
Cura animi subeat pictoribus atque Poetis:
Hunc bene qui referet, victor Apellis erit.
Turgidulas digitis pictus puer extulit vuas:
Ad tabulam fraudis nescia tendit avis.
Res monet auctorem: praedam captasse volucres,
Ultrices pueri nec timuisse manus.
Sic te pictorem moneat :quod corporis ipsam
Effigiem vere, sed sine mente facis.
Si quam forma tegit, virtutem pingere possis,
Artificum victor non mihi pictor eris.