Latin
Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS.
Elias Corvinus, Poematum libri duo 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Dum laudandus eras, laudes memorare solebam:
Iam te perverso, versus et ipse stilus.
Sic, quia mutatur Proteus, non semper eandem
Pingere nos formam sed variare decet.
Dum bonus es, bona sunt mea carmina: si malus esse
Incipias, carmen cogitur esse malum.
Iussus es ipse choros templi tractare, fidemque,
Sed fidibus pulsis invigilas choreis.
Nempe decet pulchram saltu recreare iuventam:
Perge ita: Mox pulchro munere desilies.
Tune alios votis ad caeli limina duces?
Dum Veneri et Baccho vota sceleste facis.
Pro pietas, et sacra findes: non aethera pandit
Sed Styga, si docet haec impia, Relligio.
Dum mihi mors vitae iucundum intercipit usum,
Lugubris querulas dic Hyacinthe notas.
Sub pedibus magni video nunc singula mundi:
Quae prius in mundo cura minore fuit.
Imo age, sanguineas flos regie verte figuras:
Dicat io laetum littera, dicat io.
Vivere defunctis nam datur ante Deum.