Latin
Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS.
Elias Corvinus, Poematum libri duo 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Multa tuum facinus meruit praeconia: sed non
Polluta esse tuo nomine Musa cupit.
Iniusto quod sis telo me aggressus inermem,
Caussa est armati te trepidasse manum.
Troia fuit: rerum facta est pulcherrima Roma:
Omnia fert aetas: nunc quoque Roma fuit.