# Poematum libri duo 2.18

Elias Corvinus, Poematum libri duo, Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS., AD AURORAM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.18

Memnonis ô croceo genitrix ades aurea curru:
Huc ades ad votum lutea diva meum.
Quae vigil obscurae servas confinia noctis:
Luciferosque vocas praevia Solis equos.
Quae spargis tepidos sitienti rure liquores:
Unde novas vires herba refecta capit.
Sit tibi praecipuus vasto licet usus in orbe,
Officioque tuo commoda multa feras:
Omnibus inferior tamen es, quas aureus aether
Immensa caeli sustinet arce, Deas.
Nulla tibi surgunt usquam delubra. nec aris
Procumbit grata victima caesa manu.
At quia magna tibi cum blandis gratia Musis,
Musarum cultor nunc tibi dona feram.
Has postquam nobis humiles ereximus aedes,
Quae spectant vultus luce oriente tuos.
Hic ego purpureasque rosas, et lilia cana,
Sparsa tuo semper munera rore dabo.
Hic me Sol oriens, hic occiduusque videbit:
Haec maneat studiis aula superba meis.
Ergo ubi pervigiles producis mane iugales,
Insere sub parvam lumina grata domum.
Tunc vigor ingenii morbo cedente redibit:
Quod rapuit febris tunc nova cura dabit.
Orta luce tui semper renoventur honores,
Ut renovas laetos tu Dea pulchra dies.

---

Elias Corvinus, Poematum libri duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/corvinuspoemata_1.xml.
