Latin · Elegiac couplet
Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS., DE DIGNITATE POETICES., lines 2.2.47-2.2.96
Elias Corvinus, Poematum libri duo 2.2.47-96
Unproofread scanNot analysed yet
Perque polum adverso passim concurritur astro:
His iter Hesperium, pars oriente venit.
Lege tamen posita numerorum cuncta geruntur,
Mensura, numeris, pondere, et harmoniis.
Illic dulce melos contextu carmen adumbrat:
Concordesque parit musica blanda vices.
Dicis abesse sonos: quia nec volat obvius aer? :
Mundanos sonitus non amat ille tenor.
Altior huic virtus, dulcedo maior: ut illic,
Pulchrior exuto corpore vita viget.
Hinc sacri ingenuum vates traxere vigorem:
Et par e superis motibus ardor inest.
Adde quod insignes habitent ea tecta Camenae:
Quodque ibi dulcisonam tangat Apollo lyram.
Imperat aetherius magno calor ille Poetae:
Effectumque agitat caussa superna suum.
Ex illo, insinuans praecordia spiritus urget:
Suscitat afflatu pectora mota Deus.
Ceu rapit, et lateri connectit amabile ferrum,
Naturae motu sic operante, lapis:
Utque superveniens captatur fomite flamma,
Scintilla immensas concitat ignis opes:
Sic, ubi vis caeli mentem generosa subegit,
Conformem arcana finxit et arte sui:
Semine ab infuso, penitus sublimia versat,
Et spatio tenui maxima quaeque capit.
Delicias oblita hominem tunc sentit Olympi:
Exemptas vulgo deside delicias.
Omnigenum transit facilis penetralia rerum:
Nunc ima interpres, deinde suprema docet.
Stulte quid haec Stygio fieri spiramine latras?
Impetus infernis dotibus ille venit?
Scilicet invidit quoniam tibi conscius aether,
Munere de tanto turpia ferre libet?
Nonne bonum caelo quod provenit, extudit auctor?
In nos luxuriant sidera cuius ope.
Improbe, iustitiam rabida dum voce lacessis,
Iustitiae fontem polluis ore Deum.
Attoniti vates diuum sermone loquuntur:
Haec tuba fatorum seria tecta canit.
Sic tacito influxu castae cecinere Sibyllae,
Historiam vitae maxime Christe tuae.
Sic genus Isacidum invisa ditione magister
Educens, telo dum vada rubra secat:
Heroo versu perculsus concinit heros:
Ultori grates carmina grata tulit.
Porro ubi Davides compostus pace salubri,
Euasit belli sorte favente minas:
Debita persoluit summo praeconia regi:
Tunc hymnos lyrici constituere pedes.