Latin
Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS., LEONARDO PYLERO A WEITENEGG.
Elias Corvinus, Poematum libri duo 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
Dum me pinifero vallata Boemia luco
Euocat Austriacis in sua regna plagis:
Non animo statui sedem mutare, priusquam
Diceret extremum nostra Thalia vale.
Nam quia praecipuo Musas veneraris amore,
Et studiis magna dexteritate faves:
Te decet Aonios coetus celebrare vicissim:
Ut post multa recens saecula vivat honos.
Tempus edax aurum, gemmas, monumentaque perdit:
Virtutis praeco fine Thalia caret.
Ergo vale cultor surgentis summe Poetae:
Commendata animo sit mea Musa tuo.
Qui iam coepit amor pectus coniungere vati,
Sub placido semper pectore crescat amor.
Sic tibi concessum currat feliciter aevum:
Prospera cum dulci coniuge fata feras.
Sic quam filiolam thalami superaddidit auctor,
Pro patrio clemens seruet amore Deus.
Floreat ut quondam celebres heroidas inter,
Atque animum referat cum genitrice patris.
Haec precor: haec firmet rector stellantis Olympi:
Perpetua cuius sub bonitate vale.