# Poematum libri duo 2.28

Elias Corvinus, Poematum libri duo, Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS., DE VIENNA AUSTRIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.28

Hic ubi Vindobonae steterant magalia quondam,
Extulit invictum clara Vienna caput.
Qui populus, quae divitiae, quae splendida tecta,
Quot studii species, formaque amoena situs:
Dicere res gravis est: gravior depingere versu,
Teutonico praestet commoda quanta solo.
Marte Solymmanus nostrum grassatus in orbem,
Victrici profugum vertit ab urbe pedem.
Et nunc quod patriis Christum profitemur in oris,
Nostraque sunt Scythico libera colla iugo:
Muneris omne tui est, portus divine Vienna:
Teutoniae voluit te Deus esse seram.
Hanc ubi vi rabida vel fregerit arte tyrannus,
Christicolum populis qui fera bella ciet:
Intima totius regni penetralia rumpet:
Liber sub Getico iure Alemannus erit.
Christe tuam gentem tali defende sub ala,
Ut surgant regni plurima membra tui.
Ut tua Germanis celebrentur nomina terris,
Teque poli nostrum cantet in arce solum.

---

Elias Corvinus, Poematum libri duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/corvinuspoemata_1.xml.
