Latin · Elegiac couplet
Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS., DE FEBRI SUA.
Elias Corvinus, Poematum libri duo 2.36
Unproofread scanNot analysed yet
Quid cum Sidereo iam Sirius ardet Olympo,
Et flammis terrae corpora anhela premit:
Ipse tamen, quamvis iaceam sub sole calenti,
Concussus magno frigore membra, tremo?
An mihi tristis hiems sub dulci aestate ferenda?
Atque aestas hiemis tempore dulcis erit?
In me igitur cursus vertet natura retrorsum?
Conspirent leto versa elementa meo?
Parce tamen caelum misero, vos parcite divi:
Exitio quaevis grata sit hora meo.
At si dura velit tandem decedere febris,
Tunc aestas aderit tempore hiemsque suo.