# Poematum libri duo 2.36

Elias Corvinus, Poematum libri duo, Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS., DE FEBRI SUA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.36

Quid cum Sidereo iam Sirius ardet Olympo,
Et flammis terrae corpora anhela premit:
Ipse tamen, quamvis iaceam sub sole calenti,
Concussus magno frigore membra, tremo?
An mihi tristis hiems sub dulci aestate ferenda?
Atque aestas hiemis tempore dulcis erit?
In me igitur cursus vertet natura retrorsum?
Conspirent leto versa elementa meo?
Parce tamen caelum misero, vos parcite divi:
Exitio quaevis grata sit hora meo.
At si dura velit tandem decedere febris,
Tunc aestas aderit tempore hiemsque suo.

---

Elias Corvinus, Poematum libri duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/corvinuspoemata_1.xml.
