# Poematum libri duo 2.56

Elias Corvinus, Poematum libri duo, Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS., DOMINO FRIDERICO TRUCHSES L. BARONI IN WALDPURG.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.56

Qua concessa meis sunt commoda tecta Camenis,
Exornat mediam ficus opaca domum.
Illa quidem, placidi si fert clementia caeli,
Immenso fructus ubere feta gerit.
Frigida sed quia nunc conatibus obstitit aura,
Haec (ingrata foret ne mihi) dona tulit.
Tu vero primos laudata ex arbore fetus,
In cena sinito divite ferre locum:
Fridrice et proprii generis, nostrique Lycaei
Gloria: nec parvae respue dona casae.
Sic patavina tibi spiret feliciter aura:
Sic vigeas tota sospes in Ausonia.

---

Elias Corvinus, Poematum libri duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/corvinuspoemata_1.xml.
