Latin · Elegiac couplet
Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS., DE DUCIBUS VENETIS DESCRIPTIS. DETRACTORI.
Elias Corvinus, Poematum libri duo 2.58
Unproofread scanNot analysed yet
Carmine pugnantes ranas invexit Homerus:
Promptius ut longam texeret Iliaden.
At me facta ducum leviter libasse nefandum est:
Facta, alii longis quae docuere libris.
Insuper obscuros derides inscie versus:
Hac legem antiquis vatibus esse negas.
I, clypei ride non enarrabile textum,
Quod tibi res Italas longaque gesta canit.
Anchisenque patrem, succincto more docentem
Aeneadum Elysiis saecla futura iugis.
Fastus inest animis, carpendique atra libido:
Post obitus, vatum crescere suevit honos.