# Poematum libri duo 2.58

Elias Corvinus, Poematum libri duo, Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS., DE DUCIBUS VENETIS DESCRIPTIS. DETRACTORI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.58

Carmine pugnantes ranas invexit Homerus:
Promptius ut longam texeret Iliaden.
At me facta ducum leviter libasse nefandum est:
Facta, alii longis quae docuere libris.
Insuper obscuros derides inscie versus:
Hac legem antiquis vatibus esse negas.
I, clypei ride non enarrabile textum,
Quod tibi res Italas longaque gesta canit.
Anchisenque patrem, succincto more docentem
Aeneadum Elysiis saecla futura iugis.
Fastus inest animis, carpendique atra libido:
Post obitus, vatum crescere suevit honos.

---

Elias Corvinus, Poematum libri duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/corvinuspoemata_1.xml.
