# Poematum libri duo 2.62

Elias Corvinus, Poematum libri duo, Eliae Corvini Ioachimici POEMATUM LIBER SECUNDUS., DE AMORE SUO.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elias-corvinus/poematum-libri-duo/2.62

Heu desiderium, spes, heu mea vita, quid orbis
Omne decus solo sordet amore tui?
Cur, si non deus es, si non puer ille Cupido,
Cur laceras telis viscera nostra tuis?
Omnia tentavi, nulla est medicina dolorum:
Iam valeant caeli, splendida terra vale.
Ad loca tendamus non aequo sidere amantum:
Quod tenui infelix alter amator habet.
Fata Deum nobis obstant: fors aequior Orcus:
Heu quae me primum flebilis hora tulit.
Vixi: et cum viridi praestarem multa iuventa:
Omnia qui vincit me quoque vicit amor.

---

Elias Corvinus, Poematum libri duo. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/corvinuspoemata_1.xml.
