# Poemata 1.12

Elizabeth Jane Weston, Poemata, EIDEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.12

DUm queror, et tristem BARVITI consecro causam,
Virgo tibi, precibus tu sinis esse locum.
Quae loquor, ingenua sic accipis omnia mente,
Ut credam ob gemitus te doluisse meos.
Quin etiam sperata diu solamina dicis,
Et das pollicitis congrua signa tuis.
Caesar enim, quod ais, mea damna levabit abunde,
Et Faciet, voti compos ut esse queam:
Iam mandata dedit STERNBERGIO; et ille dolentem
Discussis hilarem luctibus esse iubet.
Ergo, quid est causae, quod spe solata relinquor?
Cur differt alius, quod dare Caesar avet?
Tu nisi BARVITI mandatum Caesaris urges,
Vix iussam (o iubeas) experiemur opem.
Tolle moras, quicumque mihi differre videris
Caesari auxilii robora; tolle moras:
Si, mea quae patitur genetrix, tibi fata precarer;
Sentires, quid sit, quam grave, ferre famem.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
