Latin · Elegiac couplet
IN HORTOS EIUSDEM.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
HOrtus odoratis hic est cultissimus herbis,
BARVITI assidua cultus, et altus ope.
Hic, quoties lassum te Caesaris aula remittit,
A curis relevas pectora fessa tuis.
Hic locus est fidis etiam concessus amicis;
Hic datur aspectu colloquioque frui.
Hic audire preces viduarum, et vota clientum
Suscipere, innata pro bonitate, soles.
Sic Domino servit decoratus floribus hortus:
Atque horti Dominus gaudet honore sui.
Quid precer huic igitur? ne vel Zephyritida Cauri
Aut Euri rabies impetuosa fuget.
Sed vireat variis ita fructibus, atque quotannis
Suppeditet Domino munera grata suo.
Quidve precer Domino? ne laedat livor in aula;
Virtuti semper qui comes esse solet.