# Poemata 1.14

Elizabeth Jane Weston, Poemata, ? ac choro virtutum ? iuvenis ? GUILHELMI FRIDERICI, A PISNITZ, lucem recolentis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.14

GRatulor Aonidum tibi dulcis Alumne DEarum
Versiculis, libro carminis apte cani.
Laeta quod effulsit lux, quae te primitus aura
Imbuit: hic usus nominis unde tibi.
Et primogenitus matrique patrique tulisti
Luce tua, geruli gaudia prima tori.
Maximus ut natu fratrum es, sic moribus omnes,
Virtute, ingenio, sic pietate praeis.
Sed nec ego his tua solius natalia canto
Festa, quod et tecum sit DEA nata duplex.
Respice; si dubitas, aut Divas nosse laboras;
En faciunt, Pietas cum Gravitate duas!
Digna viro facies iuvenilibus additur annis;
Et sine laudanda nil pietate geris.
Respicis ad magni laudes genitoris avitas,
Incedens patrio stirps generosa gradu!
Candor inest illi, matrique poemate maior:
Velle tuum tantum est, quos imiteris habes.
Sis facilis, facilem sed te natura serenat;
De patrioque nequis flectere calle pedem.
Ergo age Virtutis succresce propago, domusque
Patriciae, Pyleos enumerando dies.
Inter totque dies, non curis canus, at annis
Siderii properes serus ad astra poli.
Nunc cape, non quod Musa queat, nam vincula tantum
Ista tibi tenui fert, Gulielme, metro.
Tu fac, ut ad me iterum pede vel tria verba recurrant:
Sic mihi non vinctus, nec mihi victus eris.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
