# Poemata 1.16

Elizabeth Jane Weston, Poemata, EIDEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.16

GUlielme salve nobilis;
Patri salutem dic tuo,
Et fratribus simul tuis,
Valere quos tecum velim.
Novensilum colas chorum
Et nesciam matris DEAM,
Perita quae te carmine,
Docebit horas fallere.
Plectrum manu frequens tua,
Et ungue sint motae fides:
Et ora melleus lepor
Decebit, et nervos decor.
His tempus ordines tuum:
His turpe frenes otium:
Elimines ignaviam
Ditis Megaeraeque hospitam.
Molestiarum molibus
Neu parce, nec laboribus.
Labore dum gemis probo,
Gaude imminente praemio.
Indulseris si lusibus,
Iocisque curta temporum
Momenta donaris, merum
Te paenitere manserit;
Ergo licet vel lineae
Paucae tuo restent lucro;
Sollertiae tamen suae
Vestigium locaverint:
Seu quaeris herbas florido
Cubans humi rosario:
Seu forte vires arguis
Florum, vel ipsos colligis.
Sic, si implicatarum amites
Avium fatigent agmina:
Aut comminus canum in feras
Est impetus per devium.
Quin et daturus Martiis
Parata telis bracchia,
Idem tibi negotium
Exterminabit otium.
Quicquid capis, quicquid cupis,
Laboriosas cogita
Musas, capis sic, quod cupis:
Rei usque sunt accommodae.
Gulielme, parce, te rogo,
Quod impolita carminis
Inusitati mi hactenus
Tibi loquatur Pieris.
Apollo iussit illice
Me thyrso, amabiles palam
His incitare versibus,
Monent Sorores et Charis.
Audaciae culpam meae
Gulielme, lenis accipe:
Sincera quod mens obtulit,
Interpretere mitius.
Vale, vale, valeat pater
Carissimus: felix domum
Redi tuis cum fratribus:
Quod caelitus faxit DEus.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
