Latin · Elegiac couplet
NOBILI ET DOCTO ADOLESCENTI ? IOHANNI Henrico de Pisnitz.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
NEscit adhuc metrico valedicere Musa labori:
Sed causam, SALVE, cur iteretur, amat.
Nam tibi, quae regnat mansueto in pectore virtus;
Non facile immemores nos sinit esse tui.
Insitae enim quadam virtutis imagine fulges:
Omine nec vano nomina patris habes.
Nunc igitur dotes Musarum fructibus orna;
Sit natura tibi cultior artis ope.
Nempe Novenales maneant tua cura sorores:
Sic te Phoebus amet: sic tibi praesto Charis.
Iuridicis Clarias studiis coniunge puellas:
Sic magnae facies utilitatis opus.
Nulla dies abeat, quae non toleranda laboris
Signa habeat: ponet Pieris illa tibi.
Omnia si pereant, solas remanere Camenas
Novimus: hae superis terrigenisque placent.
Ergo suprema tibi sint Musae, HENRICE, voluptas.
Diisque tuis faciant te superesse diu.
Sed quid agas, moneo te pauca referre vicissim?
Ecquid agunt fratres? quid pater? anne valent?