# Poemata 1.18

Elizabeth Jane Weston, Poemata, AD MAGNIFICUM NEC NON NOBILISSIMUM VIRUM ? NICOLAUM MAJUM, ? in Regia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.18

NOminibus quod MAIE, meis tot iungis honores,
Et mihi plus tribuis, quam tribuisse decet;
Quod tua Musa gravi tenues Epigrammate laudes
Evehit, atque operas quid putat esse meas;
Quid referam? vel quo me denique munere gratam
Exhibeam meritis dic mihi, Maje, tuis?
Ut sim grata quidem me virtus excitat in te,
Me Musae, quod idem Phoebus Apollo probat.
Nescio quid faciam cum Musa negata mihi sit;
Musaque Castalio cassa liquore gemat.
Nec mirum, rarumve, mihi si fluminis expers
Aonii, aeternum patria fata fleat.
Namque ea vix Clariis libarat munera Nymphis;
Nec pede Pegaseam tum penetrarat humum;
Cum carum perimendo mihi patremque Magistrumque
Impediere gradus invida fata meos.
Unde dolor tenerum surgentis germen alumnae
Reprimit, et pressum surgere ad alta vetat.
Iam tolerare vices fortunae, ictusque protervos
Invidiae, et legum iurgia docta pati!
Fata dies demunt inimica: renuntio Divis;
Quae gaudent hilari sede, quiete vigent.
Sed dolor ambages fugat (o sors invida coeptum
Sic inhibes? inhibe; meque perire sine!)
Limine desieram: sic haereo limine; Musa
Principio, ut medio, sic quoque fine caret.
Nominis ergo tui qui digne encomia inepto
Aggredier, celebris carmine, Maje, queam?
Id faciant Helicona quibus sua Pallas amoenum
Pandit, et Aonio dat latitare solo:
Vel quibus auricomus placato numine Phoebus
Plena Novensilibus vasa propinat aquis:
Et quos fata beant; quibus omni congrua vota
Tempora sunt vitae prosperiora magis.
Ne tamen e multis taceam: tua nomina flectet
(Parce precor) rudibus rustica avena notis.
Quo se Musa prius divertat, nescio: tot sunt
Membra tuae laudis materiaeque penus!
Seu genus extollam egregium, proavosque celebres
Ordine commemorem, sic glomeremque decus?
Haec aliena puto, peregrino parta labore,
Tu gemina duplicas nobilitate genus.
Gazas, rura, greges, monimentum, tecta, tapetes;
Aut Semeles puerum, Te Cereremve canam?
Digna parum sunt haec, modicum mansura per aevum:
At virtute tua, Maje, superstes eris.
Nec Themidos repetam, divinae aut Pallados artes:
Phoebus enim propria te movet ipse lyra.
Immo nec ulla fere, qua virtus prominet, ars est;
Quae non in nitido pectore germen habet.
Invasit penitas Pietas sincera medullas:
Intima possedit Candor, et ora lepor.
Hae te virtutes dudum fecere beatum;
Caelo aequant, ipsis assimilantque Diis:
Et tuus ut mensis (qui campis gramina reddit
Et picturato flore coronat humum)
Totius apparet tempus pretiosius anni:
Cui merito primum iure canatur epos:
Sic tu prae multis velut auro gemma nitescis,
Et velut astrifero stella corusca polo.
Tu vere Majus: vernantis tempore Maji
Flora tibi flores spiret honora suos.
Quos neque frigoribus Boreas, neque Sirius aestu
Torret, ab aeterno veris honore rubent!
Cetera grandiloquis mandat mea cura Poetis
Grandia mi parvis sit tetigisse satis:
Nunc flore, ut floret Phoebo gratissima Laurus:
Multaque victurum saecula nomen habe.
Interea et miserae non immemor esse puellae
Mavis? grata animo sint rata vota tuo.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
