# Poemata 1.19

Elizabeth Jane Weston, Poemata, AD EUNDEM, Cum periculoso Pragae affligeretur morbo.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.19

NOn equidem immerito miraris candide Maje,
Et mea iure tuo Musa vocatur iners,
Quod raro calamos tractet, quod tempore tanto
Torpeat; et scribat carmina nulla tibi.
Non torpore tamen, sed maestis anxia, curis
Illa latet; gemitu semisepulta suo.
Aspice cum lumen Phoebi sit nube subactum,
Quam tristem tellus exhibeat faciem?
Cum Regni Rector fatis agitatur iniquis,
Quam torquet populos anxia cura leves!
Quando tremiscentem sors desperata senatum
Angit, quae cives sollicitudo premit?
Quis vetet Aonias Phoebo lugente sorores
Suspensis Citharis squalidiora sequi?
Cum mihi sis Phoebus, dic cum te dira fatiget
Febris, et hac Stygiae torreat umbra DEAE;
Num tua suaviloquas spirabunt pectora Musas?
Num poteris numeris applicuisse fides?
Magnum opus, et labor est; nec curant maesta Camenae;
Nec luctu raptos dia poesis amat.
Carmina tranquillo scribentem pectore quaerunt:
At vere lyricum neglegit aeger opus.
Haec mihi causa fuit, Musis haec causa rigoris:
Hac vivam amota, vivet et ipsa chelys.
Tum demum calamos teretes, plectrumque reposcam;
Gaudiaque erepto laeta dolore canam.
Salve, vive, vale, plures viridissime in annos
MAJE; petas sero CANDIDUS astra senex.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
