# Poemata 1.20

Elizabeth Jane Weston, Poemata, AD EUNDEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.20

Undique convolitent cum, floride MAJE, Poetae
Ut tibi gratentur carmine, voce, manu.
Quid sileat mea Musa, quid haec lassata remittat
Bracchia, quid carmen differat, anne rogas?
Iure quidem, cum me tibi non studiosior ullus,
Aut magis observans debeat esse tui;
Scribere deberem, votis et iungere vota:
Cum pateat celebri gloria laude tibi.
Sed timui tumidas nimium procedere ad undas;
Et strepere inculta, Maje diserte, lyra.
Attamen et medios inter caput exsero vates;
Laudibus, et meritis exhilarata tuis.
Me virtutis amor vincit, timidumque pudorem
Ponere pro Phoebo casta Thaleia monet.
Ergo puellares reliquis intersere curis
Pieridas, salva dum modo pace licet.
Officiosa DEO pietas tibi pectore floret,
Unde DEO, unde tuis gratus es, unde meis.
Ingenium laudem? proprio splendore refulget
Illud; et exemplis clarius usque nitet.
Majus es, atque ipso virtutem nomine complens
Majores magno vincis honore tuos.
Est tua nota fides, rerum experientia, Candor;
Qui fucum odisti, qui simulata negas.
Odisti ex animo falsos, tibi hypocrita sordet:
Semper amans recti, non nisi iusta probas.
Hinc te Rudolphus Caesar, mundi ille Monarcha,
Praefecit mineris auriferisque vadis.
Munera magna dedit; titulis adiecit honorem;
Teque a Consiliis nunc iubet esse suis.
His igitur potiare bonis, frustraque fremente
Invidia; facti praemia digna cape.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
