Latin · Elegiac couplet
Admodum Reverendo in Christo Domino GEORGIO BARTHOLDO a BREITENBERG, ? ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
Quod pietatis opus praestas, quod divite nostras
Munere lacrimulas, pauperiemque levas,
VIR venerande DEO, et musis carissime, grates
Innumeris mecum Mater agit numeris.
Credo DEUM per te solacia ferre misellis;
Inter ut aerumnas experiamur opem.
Ergo palam patulum dicam tua facta per orbem:
Grataque pro meritis carmina semper erunt.
Musicus insignis, patrium de Monte PHILIPPus
Nomen habens, simili nos pietate fovet.
Hinc benefactoris primas sibi vindicat ille:
PISNITIus vero, ceu Pater, alter adest.
Tertius es nobis tu, vir venerande, Patronus:
Dum fers pupillis auxiliator opem.
O utinam quartus succedat in ordine CAESAR:
Primus erit, reddet si bona adempta mihi.
Id propriis exempta bonis mea mater, id unum
Optat: at o, quod ius, curia curet idem!
Caesaris ah tandem subeat miseratio mentem,
Ut causam excutiat perspiciatque meam.
Sic ego cum Musis, sic cum Genetrice beatam
Dixero me: et pleno gaudia corde feram.
Vive, valeque DEO et Musis gratissime Praesul;
Nosque piis precibus, nosque favore iuva.