# Poemata 1.26

Elizabeth Jane Weston, Poemata, AD ? et ? PHILIPPUM DE MONTE: ? Capellae Magistrum, Musicum hoc nostro saeculo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.26

Te quoque, cui nomen de MONTE PHILIPPE, Camenae
Iure tuo nostrae demeruisse volunt:
Sum meritis devincta tuis, tibi debeo multa,
Quod mecum Genetrix grata fatetur item.
Non sum solvendo, sed quas me dicere fas est,
Virgineo grates, carmine grata canam.
Inque DEI laudem tua rarae munera mentis,
Donec in hoc mundo sum, celebrabo Chely.
Si reputem mecum modulamina dulcia vocum,
Concentus suaves, tu mihi Phoebus eris.
Amphion mollis tu cantu Numinis iram:
Orpheus tu lapides, immo Acheronta, moves.
Caesaris hoc mecum Rudolphi tota fatetur
Aula; nec hoc ipsum splendida Roma negat.
Gallia te celebrat: te tellus Itala laudat;
Ingeniique tui cantat Iberus opes.
Ergo Dei donum est ars Musica; desine Mome
Hanc odisse, pia hac vita carere nequit.
Illa suas animo vires studiosa ministrat,
Mollis et a curis pectora fessa levat.
Erigit, et firmat maestos: solacia dicit;
Et fallit longae taedia longa viae.
Musica quin etiam tranquillae tempore pacis
Occinit, ad summos Numina sancta tholos.
Musica Bellonae rabiem, saevumque furorem
Frangit, et est hosti grata futura suo.
Musica fit duro suavis medicina labori:
Hanc superum munus quo minus ergo negem?
Affectus regit illa pios, atque aspera flectit
Pectora, virtutem gignit, et alta vehit.
Pace suos recreat cives: cervicibus arcet
Hostilem imbelli vimque minasque manu.
Hanc, DEUS admittit sancti ad sacraria templi;
Ut iusto in PSALMIS possit honore coli.
Quid verbis opus est? conservat Musica sanos;
Dispellit morbos; firmat amicitias.
Mentis ad obsequium sensus deducit, et ipsam
Ad superos mentem voce sonante trahit.
Non tamen harmoniam stolida heu intelligo talem;
Illecebris quae fit perniciosa suis.
Sed qua te Phoebus laudate Philippe, beavit,
Quae gravis, aut Divum munere sola venit.
Quae rapit ex humili affectus, et tollit Olympo;
A vitiis animos, quae revocare potest.
His igitur gaude donis, totumque per orbem
Cantari ut possis, magne Philippe, Vale.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
