# Poemata 1.27

Elizabeth Jane Weston, Poemata, NOBILISSIMO ET ? IUVENI JOANNI FRANCISCO WESTONIO, Anglo Fratri suo Germano.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.27

NE mirere, modis properent quod verba ligatis:
Quod mihi Calliope, do tibi, Chaîre, dedit.
Quae mollit durum numeri dulcedine pectus,
Et suadet suavi plangere fata melo.
Fata quidem numquam mihi sat deflenda misellae,
Quae tantum Musis eripuere decus:
Et quae nos miseros caro spoliâre Parente
Invidia varios inveniente modos:
Illa docet crudos cantu relevare dolores,
Et meminisse diu dedocet illa malum.
Ergo boni querulae immaturos consule versus:
Primitias genii quas tibi mitto mei.
In quibus omnimodam FRATRI SOROR opto salutem
Cuncta meis etiam prosperiora malis.
Caelitus ut calidis aspiret Iuppiter ausis:
Et tibi conatus provehat ille tuos.
Virtutis donec laudato plenior aetas
Olim incremento Teque Tuosque iuvet.
Macte igitur virtute tua, feliciter insta,
JANE, onus hoc omni parte levabit amor.
Debile Musarum circumdes AEgide pectus,
Fortunae casus ut superare queas.
Quid prosint illae, duris exercita fatis,
Vita dat: exemplo doctior esto meo.
Cura sub obscura nos hic perterritat aura:
Et lassata quatit naufragus ossa labor.
Nam dum sollicitis urgetur causa querelis,
In nova Sisyphium tempora vergit onus:
Ut redit hora mihi, redeunt simul altera damna:
Nec vacuum experior luctibus ire diem.
Sic ego, quod doleo, non mentis morbus habetor,
Est morbus tanto, non doluisse malo!
At nequeunt lamenta pios, attingere Manes;
Lacrimave instabiles maesta levare vices.
Spes sane poterat me sustentasse: vel istas
Fortunae turbas diminuisse modo.
Spes suadet Nautis, tumidas cum Thetys in iras
Proruit, extremae quaerere sortis opem:
Sed quid sperandum est miseris: ubi Pallidus (eheu)
Livor, avernali cuncta furore petit.
CAESARIS est clemens animus; sed CAESARIS aurem
Subducunt votis invida fata meis;
Quo minus ille queat nostras audire querelas;
Et solitus nobis obvius esse favor.
Sed DEUS has etiam nubes absterget iniquas;
Atque serena mei Caesaris ora dabit.
Ille meae columen vitae est; ille ancora; tandem
Sperata faciet me statione frui.
Tu quoque fide DEO, FRATER dilecte, tuaeque
GERMANAE nullis immemor esto locis.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
