# Poemata 1.28

Elizabeth Jane Weston, Poemata, IN OBITUM EIUSDEM Epitaphium, Sororii amoris ac extremi officii ergo conscriptum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.28

Forte quis hac recubet, LECTOR, disquiris in urna?
(Heu) tenero IUVENEM flore recondit humus.
Nomina participat FRANCISCUS, nomina JANUS;
Cognomen vere nobile WESTONIUS.
Miserat hunc olim longinquis Anglia, Boiis,
Ex puero ut fieret cultor, Apollo, tuus.
Ille quidem Musas, sed bis duo lustra, colebat;
Assidua versans sedulitate Sophos.
Verum ubi florigeris, et vix, haec attigit annis,
Clauserunt teneros tristia fata oculos!
Plangite vos mecum Veneres; vos Triga sororum;
Flete novem Musae; vester alumnus obit.
Unicus hic Matri natus; patris unica cura;
Hoc uno fixa est unica fratre soror.
Orphana nempe soror; mater gemibunda relicta est;
Abrupit Triadem, quae fuit arcta Monas.
Haec quia fata volunt, geminos quae lingua dolores,
Quae poterit lacrimas explicuisse meas?
Munera sed Frater tibi sume novissima amoris;
Quae reddit bustis tristis ELISSA soror.
Sicque vale aeternum, caelo Germane receptus;
Dum socia caeli per iuga Matre sequar.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
