Latin · Elegiac couplet
INVICTISSIME AC POTENTISSIME CAESAR, DOMINE CLEMENTISSIME
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Maesta prius querulo quam plectra sonore resumam,
Nostra tibi fatur cartula, CAESAR, ave.
CAESAR ave; et tandem votivos accipe questus;
Quos gemebunda dabit voce tremente CLIENS.
Nam nisi me audieris Caesar, nostrive misertus
Ni fueris; non spes amplius ulla patet.
Ut facies terrae languet, cum Phoebus aquosis
Nubibus involvit se, radiosque tegit;
Sic miserae Divi nos vultu Caesaris orbae
Angimur, et nigris opprimimur tenebris.
Tu mihi sol Caesar; sed dum tua lumina condis,
Quae mihi subsidii spesve salutis erit?
Respice nos humiles, Invicte Monarcha, ministras,
Ut te respiciat, qui videt omne, DEus.
Quae tulimus, non sunt versu memoranda Maronis:
Restat adhuc gemitus, res et egena domi.
Pauperies aliquot fecit didicisse per annos
Esuriem, curas, frigora acerba, sitim.
Et quod adhuc inopes vitali vescimur aura;
Mutuat id nobis, datque aliena manus.
Ergo fer auxilium miseris mitissime Caesar:
Et nos semineces eripe, quaeso, neci.
Ne tua se bonitas, ne lux tam clara recondat:
Sed mihi per tenebras luceat illa meas.
Paupertate gemo Matris, quae tristia natae
Fata dolet: saevus crescit utrimque dolor.
Di melius nobis finirent morte dolores;
Quam vita indignis sit superata malis.
Effice demptorum sit portio tanta bonorum
Reddita, quae miseras sufficienter alat.
Aut tantum largire tua bonitate misellis;
Quo gravior fugiat tot mala nostra fames;
Ne peream, ne desperem, ne mater inani
Spe frustrata, neci praeda petita cadat.
Quod FACIES CAESAR: sic reddet fenore multo,
Conferet et vitae tempora sera, DEus;
Mitis ut es cunctis, ita sis cum VIRGO precatur
Orphana: FAC viduae damna nociva leves.