Latin · Elegiac couplet
Clarissimo viro, ? MATTHAEO DENICHIO MEDICO peritissimo novae urbis Pragensis
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.33
Unproofread scanNot analysed yet
Et tu Phoebeis EPIDAURIUS alter in herbis;
Dextera cui leti claudere docta viam.
Quae mihi Carolidae mittebas carmina vatis;
Dulcisona Phoebi demodulata lyra:
Ut vidi; grata, qua debeo, mente recepi.
Inque suum posui, quo iubet ordo, locum.
Post dictas igitur nostro illi nomine grates,
Obtineat veniam tarda Thaleia suam:
Lentior illa fuit grates referendo merenti,
Quas omni nequeat reddere nixa opera.
Non fortuna ream me fecit, at invida Musis
Otia frigidulis esse noverca negat.
At mea fata tibi num sint obscura rogarem,
Qui noster, nostro quique dolore doles?
Scis equidem, nec vana loquor mea carmina languent,
Et defit mihi, qui debeat esse nitor.
Haec tamen (ut credo tibi) carmina redde Poetae:
Prosperaque auspiciis fata precare meis.