# Poemata 1.34

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Clarissimo Viro, Domino GEORGIO CAROLIDAE a Carlsberga, Civi Pragensi, artium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.34

Carmina natalem nati celebrantia CHRISTI
Quae mihi sunt celeri deproperata manu,
Femineo cernis titubare profecta cerebro,
At minus admiror consonuisse tibi.
Nam veluti numeris, si quae concinnior oda est,
Quae nusquam raucis errat inepta sonis:
Aure queat melius concepta placere vaciva,
Etsi hanc Pastoris vox moduletur iners:
Non aliter cunctis cantando encomia Christi,
Arbitror in numeris posse placere meis.
Nam variata animum capiunt; adduntque nitorem:
Sin mala materies, nil tua Musa valet.
At quid habes, tenues magis exhilarare Camenae
Pectora quo possint? dignius ecquid habes?
Quam quae pro toto sanctissima victima mundo
Ante DEUM cecidit? quae mala cuncta tulit?
Non tamen his propriae, sed Christi bucina laudis
Esse cupit, modicis Pieris usa modis.
Unde placere DEO valeam, iungique catervae
Sedibus in caeli quae radiantis ovat.
Haec mihi Musarum sit meta, laborque mearum;
Ut dilecta DEO sim, sed amata bonis.
Vatibus haud cupiam dici praelata vetustis:
De celebri nullum sede movere velim.
Floreat a primo postremum Lesbia in aevum,
Atque Heliconiades quae coluere DEAS.
Posterior sit adhuc aetas haec nostra, priori
Par numerum numero; sed bonitate prior.
Tu vero teneram qui tanto carmine Musam
Prosequeris, qui me vatibus annumeras!
Deprecor a summo deposcas Numine tandem,
Ut sim, qualis erat Lesbia: sorte puto.
Tunc tibi carminibus gratabor, Culte Georgi:
Altera tunc pro me Lesbia, vota feram.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
