# Poemata 1.38

Elizabeth Jane Weston, Poemata, AD EUNDEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.38

Baldhovi, quem nostra movent incommoda: Amici
Nomine nequicquam dissimulande mihi:
Accipe Amice, meos lugubria fata Decembres:
Qui mihi felices eripuere dies.
Nam quod adhuc tremulis evanida vocibus hisco:
Nil nisi, quod soleo, flere, dolere queo!
Nec queo! nam superant muliebrem infanda dolorem
Vulnera, vulneribus semper acuta novis?
O utinam solis spirarem affixa querelis:
Nec querulae impeteres, Livide, vocis opus!
Ast utinam nobis, satiande cruore puellae,
Obstrueres avido gutture, vocis iter.
Sic mihi perpetuos quae sunt patienda per annos,
Obrueret subitis cladibus una dies.
At tu nempe, meis socium ut te casibus addis;
Sic preme propositum mente tenace tuum.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
