Latin · Elegiac couplet
In 2 Ovidii. Trist.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
Sors tua, Naso tuae pretium artis, plurima mecum
De proprio voluit participare malo:
Cuius in haec tandem creverunt agmina vires,
Effundi solitas ut superent lacrimas.
Duco reluctantes extrema per omnia Musas:
Nec mihi, qua pergo quave recedo, via est.
Perpetuos igitur luctus iniere Calendae,
Exiit auspiciis ultima meta meis!
Torqueor, et miseri quaerens solamina casus,
Tristibus inficior, Naso, misella tuis.
Ultima enim primi repetens documenta libelli,
Eventus video fati utriusque pares.
Dum mea me in similem rapuerunt tempora sortem:
Quamvis dissimiles causa det ipsa modos,
Qui te Sarmaticas mensis proiecit in oras,
Prima idem fati visus origo mei.
Missus in exilium freta per diversa luisti
Supplicio culpam tu graviore tuam:
Exul ego hic dudum peregrinae supplico terrae,
Quae mala dat quovis horridiora freto.
Te piger hospitio profugum rigor excipit Ursae,
Qua iacet extremo terra subacta gelu:
Arctophylax nostro non multum a vertice distat:
Longaque Phoebum atris nubibus addit hiems:
Una tibi Nerei movet inclementia bilem,
Quam tamen amplexu vel Thetis una levat.
In me perpetuos armat fera turba furores.
Ah dolor! in me aditus impetus omnis habet!
Scribenti, cartam feriunt tibi gurgitis undae:
Et mea, sed lacrimis, scripta rigata madent.
Propria tu defles incommoda: me omnia solam,
Quae vix ingenuae sunt toleranda, gravant.
Tu patriam, incolumes patriae sed linquis amicos:
Mi pater et patrii hic interiere lares.
Sauromatae infestant crebris tibi cuncta rapinis:
Et mihi, quae non dat, gens furibunda rapit!
Noxia fecisti tu lumina: et artis honorem
Laesisti: poenas carmen, et error habet:
Pro pietate mihi crudelis reddita merces:
Culpa etenim tanti nulla probata mali.
Iamque tui tecum poterat querimonia luctus
Fortia Magnanimi frangere corda viri.
Quem non et tenerae moveant lamenta puellae,
Damnaque barbaricis vix superanda Getis?
Ergo tuo liceat mea fata dolere dolore!
Ah melior quanto sors tua sorte mea est!