# Poemata 1.40

Elizabeth Jane Weston, Poemata, AD EUNDEM BALDHOVENIUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.40

Sunt indigna quidem celebri mea carmina prelo:
Carmina turbatae pleraque mentis opus.
Sed quia commendas, et vatibus illa probantur,
Iudice te tacito prosiliere loco.
Baldhovi: curae tibi ut esse videmus, habebis;
Ne sit quod nocuus felle profanet acor.
Nam gemitus inter RUDOLPHI Caesaris oro
Auxilium, et vitae fata sinistra gemo!
Det veniam Lector, bilemque coerceat hostis,
Dummodo versiculis vera revolvo meis.
Audiat innocuae Caesar suspiria Nymphae:
Et dicat: votis WESTONI, digna feras.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
