Latin · Elegiac couplet
Virgini Nobili MARGARETHAE BALDHOVENIAE, Beati MARTIN a Baldhoven etc: Senioris
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.41
Unproofread scanNot analysed yet
MARGARI, quae monitu Fratris tibi carmina promam?
In thalamumque tuum vota precesque feram?
Non alia, atque ipsi mihi quondam Sponsa rogarem;
A Phoebo et Musis, vota precesque dabo.
Auspiciis ineas igitur sacra foedera laetis:
Et sponsum vere, quo redameris, ames.
Omnibus officiis illum lenire memento;
Si vitare velis iurgia crebra tori.
Est mandare viri, nostrum est parere: maritus
Est caput, atque ipsi mutua membra sumus.
Ut caput est Christus sancti (sancta UNIO!) coetus,
Sic sponsum sponsae fas caput esse suae.
Tu sis gemma viro pretiosa: quod omine nomen
Ipsum MARGARIDOS prosperiore notat.
Sit pietas rectrix morum vitaeque: sine illa
Vix formosa suo est sponsa futura viro.
Margaris artificis digitis quae includitur auro,
Gestanti semper gratior esse solet.
Sic ubi virgineos mores, vitamque gubernant
Et pudor et pietas, gratia maior inest.
Est species fallax, atque ornamenta caduci
Corporis: hei! subito, ceu levis umbra, cadunt.
Sola manet nobis virtutis fama superstes:
Haec sponsos ornet dos pretiosa satis.
Sed quid opus monitis: ignosce, PUELLA, puellae,
Quae restant thalamo? cetera dicet amor!
Vive vale: sponsoque tuo sis gemma: vicissim
Ille tibi firmam praestet amore fidem.
Sint procul a vobis rixae: concordia lectum
Servet: et amborum sint rata vota, precor.