Latin · Elegiac couplet
Responsum ? WESTONIAE. Ad ? HELLERUM ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.49
Unproofread scanNot analysed yet
QUae scripsi, memoro: tetigi tua carmina lima;
Dispeream, fuerit si mihi Musa iocus.
Seria quae dico, tu dicis carmine plausum:
Mens mea nil praeter, quam probat ore, probat.
Ut patet, Hexameter pede versus abundat: et hoc est
Vate quod a docto quaero puella rudis.
Interea mihi Vulcanum de sidere lapsum,
Et minuisse pedem, Musa iocosa refert.
Esto: tuae velet Vulcanus crimina culpae:
At quid WESTONIDI pes nocuisse potest?
Somnia sunt fateor, quae narras: Morphea culpas?
Num baculo hic metricos scit numerare pedes?
Hexameter nescit senos excedere gressus:
Pluripedes vates ne mea Pallas amet.
Error inest versu? placeat me quaerere: quaero,
Quod Phoebi cupiat te monuisse Comes.
Parce precor, si pecco rudis; sus sive Minervam
Erudit: optavi discere; parce rudi.
Cetera, quae variis mihi sunt promissa loquelis
Alterius, rata sint, irrita dicta diu.
Et tu subsidio causae meditare salutem:
Me gratam officiis senseris esse tuis.
Sed mora sera nocet: bis das, nisi munera tardas:
I mora mora! agiles tu tamen adde manus.
Denique promisso grates tibi carmine reddam:
Patrono misi paucula: plura brevi.