# Poemata 1.50.7

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Ad Nob. et doctiss. Virginem ELISABETHAM JOHANNAM WESTONIAM ANGLAM, Epigrammata, VII. Aula et Aulicus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.50.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.50.7

Aula vale, semper magnis amplissima verbis,
Inque fide semper labilis, Aula vale.
Qui te sectatur servitque fideliter, illum
Spe pulchra, ad tempus, quo tibi prosit, alis:
At postquam ingratos queritur periisse labores,
Enervem rides emeritumque fugas.
Numquam fraude cares, numquam tibi iurgia desunt:
Semper suspicio, semper adestque metus.
Splendida paupertas comes est tibi: fictio vultus,
Cognita quae noceat pluribus esse, tegit.
Mimus, Adulator, Leno, Mercator, Apella,
Cum grege scortorum te sine fruge colant.
Ergo vale: expertus fugio tua limina: vivam
Contentus patriis finibus. Aula vale.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
