# Poemata 1.6

Elizabeth Jane Weston, Poemata, ILLUSTRI AC ? HEROI, AC ? SDENKONI ADELBERTO POPPL. DE LOBKOWITZ In Clumnitz, et. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.6

FOrte quid hoc, dices? quod Virgo carmina mittat,
O Lux POPPELIAE non moritura domus:
Da veniam facilis: pietas hoc iussit; et omni
Quam colis officii munere, sancta Themis.
Pauperis ergo manu clementi carmina sume
Virginis, et numeris perge favere meis.
Non ego vulgarem quaero mihi carmine plausum;
Non abs te posco munera larga mihi.
Ne miseram vidua patiaris matre puellam,
Quod queror, indigni mole perire mali.
Non iniusta peto: causam modo respice nostram,
Dixeris insontes nos mala tanta pati.
Nec tibi maior erit virtus et gloria, quam si
Clementi miseras pro bonitate iuves.
Iam dudum nobis iustissima Caesaris aula
Ut favet, auxilium sic quoque ferre iubet.
Tu modo Maecenas sis nobis praesto, iubeque
Pars de distractis detur ut aequa bonis.
Sic tibi succedant feliciter omnia: perstet
Sic e consiliis Caesaris aula tuis.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
