# Poemata 2.1.1-46

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, MEDITATIO CUM GRATIArum actione in diem natalium SALVATORIS nostri., lines 2.1.1-2.1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.1

Festa dies hilari (mortales plaudite!) caelo
Illuxit, reserans gaudia vera piis.
Haec est illa dies qua casta Virginis alvo
Egrederis summi filius ipse DEI:
Quo nascente vigil gratantem turba salutat
AEthera; dant cantus Aligerumque chori.
Et merito grates toto tibi pectore dicunt:
Quod similis nobis carne manere velis.
Humani fragiles quia corporis induis artus:
Ut miserae fias condicionis homo.
Est corrupta quidem natura haec nostra: sed illam,
Crimine cum vacuus sis, sine labe tenes.
Foedera nobiscum pepigisti, accensus amore,
Nostri, non ulla dissoluenda die.
Vestiris specie mortali, mille periclis
Subiectus, tumidae fulminibusque necis.
Qua nos incertos vitae, radiantis Olympi
Participes faceres, Diva propago DEI.
Ad te suspiciunt igitur pia lumina, castae
Virginis o Soboles, o pie CHRISTE, Siloh!
Simus ut a Sathanae seiuncta caterva cathedra:
Ne tibi nos stygius fraudibus error agat.
Nos vera potius pietate tuere fideles:
Puraque sideriis agmina siste choris.
Tolle nefas animis, et quae caro crimina gignit:
Pax arcte miseros copulet alma tibi.
Nam genus humanum, propter sua crimina lapsum
Irato reddis conciliasque Patri.
Ante DEUM supplex cadis hostia; supprimis iras:
Solus es, ante DEUM qui Mediator eras.
Solus es auxilium qui conciliumque tulisti:
Solus es aeterni quo patet Aula Patris.
Sic equidem decuit; sic ordo iuris et aequi,
Postulat: aequivalens sic decet esse ….
Nempe Redemptoris qui nomina sumit, oportet
Esse hominem, atque DEO de genitore satum.
Sic laesi poteras iram lenire Parentis,
Et rabidae victor frangere tela necis?
Reddere iustitiam, verae nova gaudia vitae;
Excelsi rimans intima corda DEI?
Sic castas audire preces; defendere iustos
Pastor et aeternus sic gregis esse tui.
Daemonis arma potens, stygiasque infringere vires?
Ex tenebris pressos ut revocare queas!
Haec praestare hominum siquidem natura nequibat
Tu praestas meritis, unice Christe, tuis.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
