# Poemata 2.1.47-92

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, MEDITATIO CUM GRATIArum actione in diem natalium SALVATORIS nostri., lines 2.1.47-2.1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.47

Quas igitur debent mortalia pectora grates?
Vel quae lingua satis tot benefacta canet?
Heu sumus ingrati, foedati crimine carnis;
Quam mens aegra parum munera tanta capit!
Ergo quod assequitur minus hac caligine sensus,
Addoceat sacro Spiritus igne tuus.
Et velut in lucem brumali tempore prodis,
Claudere quo terras frigora densa solent;
In stabuloque infans inter praesepia vagis:
Cum tamen aetherii sis Patris ipse …:
Sic, precor, in nobis sapientia vera misellis
Vagiat, ad finem dum celer orbis abit.
Tempora labuntur, labuntur sceptra, genusque:
Impendet reprobo summa ruina solo.
Flet pietas; Themis alma tremit, suspiria tollit
Phoebus et Aonides tristia fata dolent.
Omnia ad extremum properarunt; omnia finem
Exspectant; cupiunt esse soluta iugo.
Has igitur curas inter tenebrasque precamur,
Ne nos, fons vitae, deseruisse velis.
Angelico nos iunge choro: fac carmine grates
Undique consensus cordis et oris agant.
Sola tibi soli tribuatur gloria Christe;
Qui solus sapiens, solus es omnipotens.
Illa salutiferi clemens oracula verbi
Obsigna in nobis, nec periisse sinas.
Spiritus immeritos tibi nos tuus uniat uni:
Tu nostrum caput es, nos tua membra sumus.
Vivida qui lux es, clara nos luce guberna;
Et duc ad regni gaudia certa tui.
Omne tuum propter meritum, nostramque salutem,
Motus amore hominum, quod facis, omne facis.
Haec miranda mihi ne turbet daemonis astus
Foedera; nec rabies nos Acherontis agat.
Oscula captemus tua suavia, dulcis Iesu:
Posse tuo nobis da recubare sinu.
Nuntia ceu fuerat pecudum vox prima Magistris,
Virgine quae natum te tulit esse DEUM:
Sic dignos meritis quoque suffice, Christe, ministros;
Qui, quae sectentur, dogmata pura serant.
Da populi Proceres veri iustique tenaces:
Sit procul a templis rixa, proculque foro.
Denique cum veteri pro consuetudine lux haec
Anni principium fecerit esse novi:
Vota damus, gemitusque damus, gemitusque iteramus:
Fraternas facilis, suscipe, Christe, preces.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
