Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, In Diem Natalem Domini Oswaldi Crollii, Medici peritissimi. ELISABETHA JOANNA
Elizabeth Jane Weston, Poemata 2.104
Unproofread scanNot analysed yet
Dum sedeo, varias volvens sub pectore curas:
Et quas suppeditat vita caduca vices:
Nescio, quo casu, manibus mihi sumpta tabella est,
Quae digesta anni singula Festa tenet.
Hanc vertens video, Fastis tua Nomina poni,
In sacro genetrix quae tibi fonte dedit.
Luce sub hac igitur, (ne sim male grata faventi:
Ne benefactorum non memor esse puter.)
Versibus Oswaldum paucis, pro more ligandum
Duximus: Ergo lubens vincula honesta cape.
Vincula amicitiae, quibus ius firmetur; id unum
Postulo sic etenim sat mihi vinctus eris.
Addo preces vinclis castas: felicibus, opto,
Auspiciis servent hunc mihi Fata diem.
Sospite te, faciant haec saepe recurrere lucem,
Ut clarum reddas Nomen in orbe tuum.
Aurea sed votis deberent munera iungi,
At quae sint miserae dona vel ipse vides?
Nulla mihi iam sunt: praeter mea carmina: Carmen
Do, nectens capiti florida serta tuo.