# Poemata 2.3

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, DOMINICA LAZARI iacentis ante fores divitis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.3

O aeterne DEUS mirandi rector Olympi,
Qui subiecta cupis nos tua membra cruci;
Ah turbae miserere tuae, quae spreta Potentum,
Te patiente, Ducum nunc iacet ante fores.
Tu Samaritanus mihi sis; mea vulnera succis
Unge; salutiferam ferque misertus opem.
Et quia principium vitae caelestis in ista
Firmare innocuos per mala mille iubes;
Da benefactores, qui saucia vulnera lingant:
Qui nos officiis, qui pietate iuvent.
Durima flecte etiam variorum corda Midarum,
Quibus sunt Divitiae spesque fidesque suae.
Ut loca, quae torquent animos, meditentur: ibidem
Ne cum damnato Divite forte luant.
Da revocati ineant aevi melioris ut annos;
Et verbi capiant iussa verenda tui.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
