# Poemata 2.4

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, In diem Quo fit recordatio S. ANDREAE Apostoli, fratris PETRI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.4

Christe DEI soboles, nostrae spes una salutis,
Ex memori grates pectore reddo tibi;
De genere humano quod sanctum colligis agmen,
Cui cedat regni parta corona tui.
Ipse tui repetis promissa subinde favoris;
Deque tui vera cognitione doces.
Quin et continuo das sanctos, CHRISTE, ministros,
Ordine, quos flatu perpetuante foves.
Demissus tandem caelo, mortalia sumis
Membra; tuaque imples morte salutis opus.
Dum laxas veteris violenta repagula legis;
Consumans iussus foedera dura tui.
Denique divina bis senos voce ministros,
Quos veri testes exigis esse, vocas.
Ah, precor, hanc lucem veri tueare, Redemptor;
Et serva populo dogmata pura tuo.
Da quoque sanctorum vestigia tuta sequamur
Rectius in vita, relligione, fide.
Non his divinum stolidi tribuamus honorem:
Soli namque tibi competit omnis honos.
Cura, habeat sanctos Ecclesia sancta Magistros,
Qui verbi fundant balsama dia sacri:
Quique tuum per prata gregem viridantia ducant;
Limpida ut e gelido fonte fluenta petat.
Donec ad astricolas pia turba vocetur alumnos;
Et tibi conficiat perpes honore melos.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
