# Poemata 2.5

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, Mortem non gustabunt.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.5

Non fratres inter tantus fuit ardor amantes,
Quos decepta tulit Leda furore Iovis:
Quanto hominum mitis flagrabat amore Redemptor,
Qui DEUS, et puro corpore purus homo est.
Mutat enim Pollux caro cum Castore vitam
Fratre suam; certa condicione tamen.
Alter ut alterius moriatur origine vitae:
Dumque hic surgit equis, ille feratur aquis.
At vitam, alterius Christus sine morte perennem
Obtinet, Electis et dat habere suis.
Vivus ovat; non te mors illius ergo fefellit:
Ne pereas, sed eas per supera, ille perit.
Omnia qui tecum victurus saecula, solus
Expertem stygiae te facit esse plagae.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
