Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, lines 2.79-2.84
Elizabeth Jane Weston, Poemata 2.79-84
Unproofread scanNot analysed yet
Qui vitium auscultat tacitus peccantis amici,
Nec monet errantem, si qua monenda videt;
Peccat et alterius maculat se crimine; visus
Dum tacet, erroris probra probare simul.
Non licet, ut teneros tentes praeponere mannos
Magnanimis, longus quos terit usus, equis.
Sic quoque fas veteres est antetulisse sodales:
Nempe tibi iunxit quos diuturna fides.
Sors optata parat, probat irrequieta sodales:
Quos parat haec, raro comperit illa bonos.
Ut si quando adamas contritus robore ferri
Particulas sparsim rumpitur in minimas:
Sic ubi rixosos inimicat Erinys amicos,
Atque initum solvit foedus amoris Eris:
Scinditur in varios sibi mens contraria sensus,
Inque odium transit, quod fuit ante favor.
Dissociat socias, leviuscula recula mentes:
Littera …differt: corrige, fiet ….
Assuetudo homini quam pessima sortis amicae:
Nam quibus usus eras, est caruisse dolor.