# Poemata 2.79-84

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, lines 2.79-2.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.79

Qui vitium auscultat tacitus peccantis amici,
Nec monet errantem, si qua monenda videt;
Peccat et alterius maculat se crimine; visus
Dum tacet, erroris probra probare simul.
Non licet, ut teneros tentes praeponere mannos
Magnanimis, longus quos terit usus, equis.
Sic quoque fas veteres est antetulisse sodales:
Nempe tibi iunxit quos diuturna fides.
Sors optata parat, probat irrequieta sodales:
Quos parat haec, raro comperit illa bonos.
Ut si quando adamas contritus robore ferri
Particulas sparsim rumpitur in minimas:
Sic ubi rixosos inimicat Erinys amicos,
Atque initum solvit foedus amoris Eris:
Scinditur in varios sibi mens contraria sensus,
Inque odium transit, quod fuit ante favor.
Dissociat socias, leviuscula recula mentes:
Littera … differt: corrige, fiet ….
Assuetudo homini quam pessima sortis amicae:
Nam quibus usus eras, est caruisse dolor.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
