# Poemata 2.97

Elizabeth Jane Weston, Poemata, Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, In Symbolam. ? Balthasaris Exneri ? ? SPERO MELIORA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.97

Qui meliora sibi ruituro sperat in orbe,
Errat, et optatis gaudia nulla feret.
Sola mihi spes est vitae caelestis; in illa
His quae speramus, fert potiora DEUS.
Munde vale, nusquam hic spero meliora: sequuntur
Spem praeter quovis deteriora die.
Sed spero meliora tamen, cum venerit ille,
In cuius sita sunt tempora nostra manu.
Non ego despero, sed de spe certa, fideque
Praestolor reditum, Christe benigne, tuum.
Rumpe moras, et ades: nos meta suprema resolvat:
His qua terrenis des meliora bonis.
Sic spero meliora, piae quod Regula vitae
Exneria in luctu me meminisse facit.

---

Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml.
